Rozmiar: 15909 bajtów

- 48 -

1395. September 26.

In nomine domini amen. Ne privilegiorum concessio, que sub Instrumentorum autenticorum testimonio eis quos principum liberalitas quandoque privilegiandos duxerit conceduntur hominibus, ex vetustate Instrumenta huiusmodi consumente pariter labefiat, necesse est ut taliter privilegiatis innovacionis Instrumentorum predictorum remedio succurratur. Igitur nos Wenceslaus dei gracia Episcopus Wratislauiensis. Ad universorum claram deducimus presentibus nocionem, Quod nos venerabilis in Christo patris domini Heinrici olim Wrat. Episcopi predecessoris nostri bone memorie quoddam Instrumentum non rasum, non abolitum, nec in sui parte aliqua viciatum. vero ipsius Sigillo munitum. per Religiosos viros fratres . . de Ruda nobis exhibitum. diligenter perspeximus, cuius Instrumenti tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis, (Hier folgt die oben unter N. XXXV. gegebene Urkunde.) Ad votivam itaque predictorum fratrum de Ruda precum instanciam, prenotatum Instrumentum quod vetustate aliquali incepit iam atteri. ut innovacionis patrocinium assumeret et robur fidei obtineret. de verbo ad verbum ut premissum est innovari fecimus et transcribi, utque novum Instrumentum cum plena auctoritate et veritatis testimonio in locum antiqui sive prioris succedat, mandavimus ipsum maioris nostri Sigilli appensione munirj. Actum et datum Vyasd. xxvj. die Septembris Anno domini Millesimo Trecentesimo Nonagesimo Quinto Presentibus honorabilibus et discretis viris dominis Nicolao de Cruczeburg decretorum doctore Prothonotario, Magistro Allexio phisico, Iohanne Augustini, Georgio Nail, Lüthero Wersing Cappellanis, et Ludouico Czeicz, Curie nostre Notario, qui presencia in commisso habuit, nostris fidelibus, fidedignis testibus ad premissa.

Das Siegel, abgebildet bei Büsching, Descriptiones authenticae N, XXIV, ist beschädigt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów